- Tytuł:
- Rola Jeruzalem w Łukaszowej sekcji podróży (9, 51 – 19, 27)
- Autorzy:
- Kudasiewicz, Józef
- Powiązania:
- https://bibliotekanauki.pl/articles/1162867.pdf
- Data publikacji:
- 1969
- Wydawca:
- Katolicki Uniwersytet Lubelski Jana Pawła II
- Tematy:
-
Jerozolima
podróż
Ewangelia według św. Łukasza
Łk 9
51–19
27
Jerusalem
journey
Luke
Lk 9 - Opis:
- Articulus ex tribus partibus constat. Pars prima: de litterarum quaestionibus, quae ad sectionem spectant. Hac in parte de duobus problematis explicatum est: de sectionis ambitu et de ratione traditionis cum perscriptione habita. Iesu iter ex Galilaea in Iudaeam et Ierosolymam factum historicum pristina traditione et litterarum monumentis, quae ante Lucam exstiterunt (Mk), optime confirmatum est. Attamen praesens huius itineris descriptio est Lucae conscriptoris, qui hac in parte sui operis componenda litterarum et theologiae rationes sequebatur. Pars secunda: de itineris Ierosolymam mentionibus factis (9, 51; 13, 22; 17, 11; 19, 11). Ex omnibus his mentionibus ipse conscriptor redolet. At vero tertia in mentione (17, 11) admonitio Galilaeae non est conscriptoris (adversus Conzelmann); verba „per mediam Samariam” non sunt amplificatio posterior (adversus Blinzer), sed originem suam ab ipso Luca accipiunt. Pars tertia: Iesu logia de itinere Ierosolymam tractantur (13, 31-33; 18, 31-33). Radix horum logiorum native Christi est. At in omnibus eorum Lucae ratio scribendi cemi potest. Mentiones et logia dogmaticam itineris necessitatem docent, Ierosolymam ex Dei voluntate et libera Christi electione locum salutarium eventorum, id est passionis, mortis, resurrectionis et in caelum ascensionis ostendunt, Iesu docentis iter Ierosolymam figuram Apostolorum missionis demonstrant, Ierosolymam huius missionis caput fore dicunt.
- Źródło:
-
The Biblical Annals; 1969, 16, 1; 17-40
2083-2222
2451-2168 - Pojawia się w:
- The Biblical Annals
- Dostawca treści:
- Biblioteka Nauki