- Tytuł:
-
Reakcja Tertuliana na współczesną obyczajowość – kwestia stroju chrześcijańskich kobiet
Quaestiones de moribus ad habitum mulierum Christianarum ornatumque earum pertinentes apud Tertullianum obviae - Autorzy:
- Wójtowicz, Adriana
- Powiązania:
- https://bibliotekanauki.pl/articles/1953979.pdf
- Data publikacji:
- 2004
- Wydawca:
- Katolicki Uniwersytet Lubelski Jana Pawła II. Towarzystwo Naukowe KUL
- Tematy:
-
wczesne chrześcijaństwo
Tertulian
obyczajowość
kobieta
strój
odzienie
early Christianity
Tertullian
customs and morals
woman
dress
clothing - Opis:
- Commentatione mea imprimis id egi, ut explicerem, quid Quintus Septimius Florens Tertullianus scriptis suis de feminis opinatus esset. Maximam operam dedi, ut praecepta ad mores pertinentia mulieribus a Tertulliano data diligenter studerem et describerem. In animo mihi fuit etiam exponere ea, quae auctor ipse de moribus a feminis postulabat. Operibus suis Tertullianus Carthaginiensibus dedit praecepta multa de modo vivendi Christianorum eorumque moribus probis. Opuscula nonnulla praecipue mulieribus Christianis in Africa septentrionali viventibus dedicavit, quae De cultu feminarum libri duo, Ad uxorem libri duo, De exhortatione castitatis et De virginibus velandis inscripta commentatione mea exquisita sunt. Tertullianus igitur scriptis suis responsum paganorum confessorumque suorum opinionibus de feminis Christianis dedit. Auctori illi imprimis in animo fuit, ut faceret explicaretque modum vivendi mulieribus Christianis solis proprium moresque earum cum paganarum consuetudinibus compararet. In commentationis eius cetera parte consilium mihi erat exprimendi, quid Tertullianus de feminarum Christianarum moribus ipsis modoque vivendi earum censuisset. Officia omnia, quae Tertullianus de habitu probo a mulieribus Christianis postularet, etiam sunt demonstrata. Legimus in Tertulliani opere, quod De cultum feminarum inscribitur, habitum muliebrem duplicem speciem circumferre: cultum et ornatum. Cultum dixit Tertullianus omnia, quae ad mundum muliebris pertinerent, id est: cura cutis, capillorum et earum corporis partium, quae viserentur. Ornatum autem omnia ex auro argentoque ornamenta, gemmas varias ac vestes ornatas purpureasque putavit. Cura corporis a Tertulliano feminis permissa est, nisi ambitionis crimen in ea commitaretur, ornamenta tamen ab eo sine exceptione sunt vetita. Mulieres Christianae officiorum suorum in cultu oblitae formam sibi a Deo naturaliter datam saepe diabolo rerum istarum praeceptore suadente corrigere solitae sunt. Tertullianus igitur ornamenta omnia a diabolo esse intellexit, quem etiam interpolatorem nature artificemque adversarium (scil. Deo) vocaret. Tertullianus autem putavit Deo, quod non Ipse finxisset, placere non posse. Mulieribus ille mandavit, ne ornamentis pretiosis vestibusque purpureis uterentur. Ornamentum maximum omni feminae Christianae castitas sola humilitasque esse debebat. Nam alteriis viris praeter maritum suum placere Christianae mulieri non est necesse. Ornandum igitur ei non est. Satis placuit marito suo (atque Deo) mulier Christiana, cum erat ipsa pudica, ut ait Tertullianus, modesta moribusque proba.
- Źródło:
-
Roczniki Humanistyczne; 2004, 52, 3; 131-149
0035-7707 - Pojawia się w:
- Roczniki Humanistyczne
- Dostawca treści:
- Biblioteka Nauki