- Tytuł:
-
Eufileto giustizia Eratostene, seduttore della moglie
Euphiletus Eratosthenen, uxoris corruptorem, necat - Autorzy:
- Bologna, Antonio
- Powiązania:
- https://bibliotekanauki.pl/articles/52396529.pdf
- Data publikacji:
- 2013
- Wydawca:
- Uniwersytet Łódzki. Wydawnictwo Uniwersytetu Łódzkiego
- Opis:
- Bello Peloponnesiaco confecto, Atheniensium res publica ob morum temporumque inclinationem nec felix amplius nec prospera fuit. Mulieres quoque, occasionem nactae, ut ex Aristophanis Euripidisque fabulis comperimus, maiorem sibi libertatem vindicare coeperunt. Rebus funditus mutatis, divites brevi ditiores fiunt. In quibus est Euphiletus, Atheniensis, ditissimus agrorum possessor, qui sibi amplas ac sumptuosas in urbe exstruxit aedes. Euphiletus autem, ut ex Lysiae oratione comperitur, ut terrae fructus contra fures et servos tueatur, dintius in agris moratur. Uxor contra, cui domus cura est commissa, in urbe manet sola. Sed, serva quadam conscia et ministra, cuiusdam Eratosthenis pellex fit. Quo commercio detecto, Euphiletus rivalem necat et in ius vocatur.
- Źródło:
-
Collectanea Philologica; 2013, 16; 79-94
1733-0319
2353-0901 - Pojawia się w:
- Collectanea Philologica
- Dostawca treści:
- Biblioteka Nauki