- Tytuł:
- Wprowadzenie do kanoniczno-liturgicznego prawa o sakramentach świętych (kanony 834-839)
- Autorzy:
- Pastuszko, Marian
- Powiązania:
- https://bibliotekanauki.pl/articles/660168.pdf
- Data publikacji:
- 1992
- Wydawca:
- Uniwersytet Kardynała Stefana Wyszyńskiego w Warszawie
- Opis:
- Hoc in articulo itroductio, duae partes et conclusio habentur. In introductione auctor dicit, quod de canonibus 834-839 Codicis Juris Canonici a Papa Joanne - Paulo II promulgati tractat. Sed primum notionem ipsius Ecclesiae praebet. Quia ius de sacramentis tam hoc canonicum quam hoc liturgicum conditum est ab Ecclesia, saltem aliqua elementa scientiae ipsam Ecclesiam attingentis studentibus ius canonico - liturgicum omnino necessaria videntur. Hac de causa in parte prima sui articuli notionem Ecclesiae auctor elaborat. Quae quaestio difficultatibus non caret. Etenim Ecclesia simul est non solum societas perfecta sed etiam Corpus Christi Mysticum, Populus Dei, Mysterium, Sacramentum, et Communio. Altera in parte (longiore) canones 834-839 breviter exponuntur. - Can. 834 § 1 notionem liturgiae continet. - In can 834 § 2 conditiones ecclesiastici cultus publici statutae sunt. In can. 835 §§ 1 - 4 personae munus sanctificandi in Ecclesia exercentes numerantur, nempe: episcopi, presbyteri, diaconi, acolythi, lectores, coniuges - parentes, ceterique christifideles. In can. 835 norma datur de fide eiusque excitatione neconn illustratione. Ad norman can. 837 §§ 1-2 actus liturgici non sunt actiones privatae sed ad universum corpus Ecclesiae pertinent. Propterea cum frequentia et actuosa participatione christifidelium celebrantur. Can 838 §§ 1-4 declarat quod moderatio sacrae liturgiae unice ab auctoritate ecclesiastica exercetur. Hac de causa leges in re liturgica dant solummodo: Sedes Apostolica, Conferentiae Episcoporum et singuli episcopi dioecesani. De mediis sanctificandi ad sacram liturgiam non pertinentibus seu de oratione, paenitentia et de caritatis operibus, in can. 839 §§ 1-2 norma habetur. In fine articuli, nonnullos libros liturgicos a Sede Apostolica in Civitate Vaticana editos nondum nostra in patria publicatos esse, auctor vehementer dolet.
- Źródło:
-
Prawo Kanoniczne; 1992, 35, 3-4; 85-145
2353-8104 - Pojawia się w:
- Prawo Kanoniczne
- Dostawca treści:
- Biblioteka Nauki