- Tytuł:
-
Stanowisko Tertuliana wobec filozofii i filozofów
Quid Tertullianus de philosophia et philosophis senserit? - Autorzy:
- Stawinoga, Roman
- Powiązania:
- https://bibliotekanauki.pl/articles/52229477.pdf
- Data publikacji:
- 1995
- Wydawca:
- Uniwersytet Łódzki. Wydawnictwo Uniwersytetu Łódzkiego
- Tematy:
-
Tertulian
filozofia wczesnochrześcijańska - Opis:
- Tertullianus, omni genere litterarum eruditissimus atque iuris prudentiae peritus, quamquam – ad philosophiam colendam quod attinet – hoc sapientiae studium "ex professo" non exercuit, verumtamen philosophorum disciplinae ei alienae non erant. Sunt qui dem viri docti, qui eum philosophiae hostem dicunt. Rectene ac iuste ita iudicent – quaeritur. Ad quod investigandum ad ea, quae sequuntur allimadvertere par est. Tertullianus – adulta iam vitae suae aetate "Christi iugo" libentissime a se accepto - exinde toto animo christianus, omnia videt in speculo, ut ait, "regulae fidei", cuius defensor evasit fortissimus atque ardentissimus propugnator itemque in certaminibus cum religionis christianae adversariis ipse adversarius acerrimus vehementer ac effrenate contra eos agens. Quinam sint adversarii isti? En "philosophorum" cohors superba – gnosticorum praesertim turba permulta, qui "a philosophia subomati" instrumentis eius sanam Christi doctrinam corrumpunt eamque ad scientiae genus prorsus humanae adducunt. Hos igitur, infestissimos integrae fIdei christianae hostes, non autem philosophiam ipsam, Tertullianus – ,,meliorem philosophiam" (disciplinam nempe christianam) iam adeptus, "philosophorum pallio" christianus etiam porro ipse vestitus eoque gaudens et sic pałam incedens – acriter coarguit et fortiter impugnat.
- Źródło:
-
Collectanea Philologica; 1995, 1; 61-73
1733-0319
2353-0901 - Pojawia się w:
- Collectanea Philologica
- Dostawca treści:
- Biblioteka Nauki