- Tytuł:
- Teologiczna koncepcja chorób w tekstach J, E, D Pięcioksięgu
- Autorzy:
- Danecki, Henryk Hubert
- Powiązania:
- https://bibliotekanauki.pl/articles/1164264.pdf
- Data publikacji:
- 1972
- Wydawca:
- Katolicki Uniwersytet Lubelski Jana Pawła II
- Tematy:
-
choroba
Pięcioksiąg
źródła Pięcioksięgu
illness
Torah
sources of Torah - Opis:
- Novis methodis nunc tempore in scientia biblica receptis nixus auctor doctrinam theologicam Veteris Testamenti de infirmitatibus, praesertim in textibus J, E, D Pentateuchi aggredi conatus est; in textibus enim P Pentateuchi doctrinam hanc iam stabilitam et uniformam esse asserit. Quod terminologiam in his textibus adhibitam spectat, anim adversiones auctoris sequentes sunt: nomina infirmatum in J vetustatem sapiunt; in textibus E hagiographus non tam accuratam orborum descriptione quam hominibus incurabili praesertim morbo laborantibus occupatus esse videtur (Ex 4, 11); demum termini in D allati tendentiam morbos stricte experimendi praeseferunt. Doctrina theologica de infirmitatibus in strato J Pentateuchi varietatem idearum manifestat. Casus naturalis im moderationis in edendo (Nu 11, 31-34) theologica interpretatione indutus est. Quidam defectus corporales in historiam salutis insertae probationi fidei patriarcharum inserviunt (Gn 11, 30; 25, 21; 29, 31) vel aliquo modo in eam influunt (Gn 27, 1; 48, 10), quidam vero morbi qua poena pro peccatis a Deo infliguntur (Gn 12, 17; 19, 11). Moysi potestas morbis libere disponendi adscribitur qua fidem astruat (Ex 4, 6) et oboedientiam populi necnon pharaonis (Ex 5, 3) exigere possit. Casus vero Jacob claudicantis (Gn 32, 32) iam in textu J typus esse videtur populi Israel Deum suum ducem e t pastorem modo claudicantium subsequentis. Doctrinam theologicam de infirmitatibus in strato E Pentateuchi culmina attigisse auctori videtur. Lia lippis oculis (Gn 29, 17) et Jacob aegrotans (Gn 48, 1) commiserationem potius hagiographi produnt. Attamen sunt morbi etiam signum quoddam, quo homines a peccato perpetrando deterrentur (Gn 20, 3. 18) vel quo quidem puniuntur salvationis gratia (Nu 12, 10-15; 21, 4b-9), dummodo oculos et mentes in Deum vel signum salutis dirigant. Resipiscentibus vita nova a Deo donatur. Est ergo morbus initium salvificae actionis divinae. Quod autem in strato E maxime attentionem attrahit, querela Moysis est (Ex 4, 10), cui a Deo series infirmitatum incurabilium opponitur, quibus laborantes non tam a Deo „creati” esse censendi sunt (ita LXX), quam potius ab eo vocati seu„positi” (ita TH) ad opera Dei perficienda: talem enim interpretationem Ex 4, 11 Christus in Evangelio (J 9, 3) restituere videtur. — In Codice Foederis attentionem attrahit praeoccupatio legislatoris salutem et integritatem corporis humani legis praescriptis muniendi; Ex 21, 18-19. 22. 23-25. In textiisus D Pentateuchi Israelite primo salus corporis seu libertas a qualicumque miseria benedictione conditionata promittitur (Dt 7, 14-15; cf. Ex 15, 26; 23, 25). In Codice Legis Dt homines defectibus corporis (Dt 23, 2. 11) vel lepra (Dt 24, 8-9) laborantes e societate populi electi excluduntur fortasse ideo — supponit auctor — quia miseriae istae cum benedictione salutis nequaquam componi a legislatore potuerunt. In conclusione demum Codicis (Dt 28, 21. 22. 27. 35) variis morbis, qui signum quoddam maledictionis pro peccato praeseferunt, legis transgressoribus minatur. Doctrina D in postremis libris VT praevalens fuit. Liber Hiob impugnationem huius doctrinae continere secundum auctorem videtur, sed definitiva restitutio primae et simul isupremae ideae in Ex 4, 11 expressae in Novo Testamento demum peracta est.
- Źródło:
-
The Biblical Annals; 1972, 19, 1; 5-19
2083-2222
2451-2168 - Pojawia się w:
- The Biblical Annals
- Dostawca treści:
- Biblioteka Nauki